[Officium]
Ss. Sindonis Domini Nostri Jesu Christi

[Rank]
;;Duplex majus;;4;;

[Rule]
9 lectiones
Psalmi Dominica
Antiphonas horas
Psalm5 Vespera=116
Psalm5 Vespera3=141
Gloria
Credo
Prefatio=Quad5

[Ant Vespera]
Joseph nóbilis decurio, * vir bonus et justus, et ipse dives, erat exspéctans regnum Dei.
Hic audacter * introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu.
Cum cognovísset * Pilatus a centurione, quod jam mórtuus esset, donávit corpus Jesu.
Joseph autem * mercatus sindonem, et deponens eum, involvit sindone.
Pósuit eum * in monuménto, in quo nondum quisquam p6situs fúerat.

[Hymnus Vespera]
v. Glóriam sacræ celebremus omnes
Sindonis: lætis recolamus hymnis.
Et piis votis monuménta nostræ
Certa salútis.
_
Quæ refert semper veneránda Sindon,
Sánguine impressis decoráta signis,
Dum cruce ex alta tulit involutum
Corpus Iesu.
_
Reddit hæc sævos ánimo dolóres,
Quos tulit casum miserátus Adæ,
Christus humáni géneris Redémptor,
Morte perempta.
_
Saucium ferro latus, atque palmas,
Et pedes clavis, lacerata flagris
Membra, et infixam cápiti corónam
Monstrat imágo.
_
Quis pius siccis óculis, et absque
Intimi cordis gémitu notata,
Vivaque indignæ simulácra mortis
Cérnere possit?
_
Nostra cum solum tibi, Christe, culpa
Causa tantorum fúerit malórum,
Nostra debétur tibi vita: vitam
Tradimus ipsam.
_
Sit tibi, Fili, decus, atque virtus,
Qui tuo mundum redimis cruóre.
Quique cum summo Genitóre, et almo
Flamine regnas. Amen.

[Versum 1]
V. Tuam sindonem veneramur Dómine. 
R. Tuam recólimus passiónem.

[Ant 1]
Joseph, vir bonus et justus, accessit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu: quo accépto, involvit illud in sindone munda.

[Oratio]
Deus, qui nobis in sancta Sindone, qua corpus tuum sacratíssimum e cruce depositum, a Joseph involutum fuit, passiónis tuæ vestígia reliquísti: concéde propítius; ut per mortem et sepulturam tuam ad resurrectiónis glóriam perducamur: 
$Qui vivis

[Invit]
Christum Dóminum, qui passiónis suæ memóriam in sacra síndone rénovat, * Veníte adorémus.

[Hymnus Matutinum]
Mystérium mirábile
Hac luce nobis panditur,
Verus Dei cum Fílius
Mortem cruentam sústinet.
_
Causam tuendo sérvuli,
Reique formam vestiens,
Pro servo Herus suspénditur,
Pro sonte Iustus plectitur.
_
Necis manent insígnia,
Impressa Sacra in Sindone,
Quæ post triúmphum nobilem
Corpus cruentum involverat.
_
Sunt mortis hæc, et tartari
Mundíque victi insígnia:
Trophæa sunt hæc inclita
Ductoris invictissimi.
_
Debémus ergo hanc grátiam
Nostræ salútis Vindicti,
Ut dæmonis contra dolos
Hac militemus tessera.
_
Vitæ vetustæ mórtui
Surgamus in vitam novam
Christum secúti: per Crucem
Christi fruemur glória.
_
* Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Únice,
Cum Spíritu Paráclito
Regnans per omne sǽculum. Amen.


[Ant Matutinum]
Rubrum est indumentum tuum, et vestiménta tua sicut calcantium in torculari.;;4
Aspérsus est sanguis super vestiménta mea, ómnia indumenta mea inquinavi.;;15
Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.;;14
Quasi abscónditus vultus ejus, et despectus; unde nec reputavimus eum.;;23
Omnes vidéntes me derisérunt me, locúti sunt lábiis, et movérunt caput.;;26
Trádidit in mortem ánimam suam, et ipse peccáta multórum tulit.;;29
Caro mea requiéscet in spe, quia non dabis Sanctum tuum vidére corruptiónem.;;52
Convertísti planctum meum in gáudium mihi; conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia.;;75
Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mórtuos liber.;;87

[Nocturn 1 Versum]
@:Versum 1

[Nocturn 2 Versum]
V. Adoramus te Christe, et benedícimus tibi. 
R. Quia per crucem tuam redemísti mundum.

[Nocturn 3 Versum]
V. Omnis terra adóret te, et psallat tibi. 
R. Psalmum dicat nómini tuo Dómine.

[Lectio1]
@Tempora/Quad5-5

[Responsory1]
R. Ecce vídimus eum non habentem spéciem, neque decórem: aspectus ejus in eo non est. Hic peccáta nostra portávit, et pro nobis dolet; ipse autem vulnerátus est propter iniquitátes nostras: 
* Cujus livóre sanati sumus. 
V. Vere languóres nostros ipse tulit, et dolóres nostros ipse portávit.
R. Cujus livóre sanati sumus. 

[Lectio2]
@Tempora/Quad5-5

[Responsory2]
R. Quid sunt plagæ istæ in médio mánuum tuárum? 
* Et dicet: His plagatus sum in domo eórum qui diligebant me. 
V. Frámea suscitare super pastórem meum, et super virum cohærentem mihi. 
R. Et dicet: His plagatus sum in domo eórum qui diligebant me. 

[Lectio3]
@Tempora/Quad5-5

[Responsory3]
R. Tuam sindonem veneramur D6mine; tuam gloriósam recolimus passi6nem:
* Miserére nobis, qui passus es pro nobis.
V. Salva præséntem catervam in tuis h6die láudibus congregatam.
R. Miserére nobis, qui passus es pro nobis.
&Gloria
R. Miserére nobis, qui passus es pro nobis.

[Lectio4]
Sermo sancti Ambrósii Epíscopi.
!In Luc. cap. 23.
Quid sibi vult quod non Apóstoli, sed Joseph et Nicodemus, ut Joánnes dicit, Christum sepeliunt? Unus justus et constans, alter qui erat magíster in Israël. Talis enim Christi est sepultúra, quæ justítiam magisteriumque hábeat. Obstruitur ígitur tergiversandi locus, et domestico Judǽi testimónio revincuntur. Nam si Apóstoli sepelissent, dícerent litique non sepúltum, quem sepúltum raptum esse dixérunt. Justus autem Christi corpus óperit sindone, ínnocens ungit unguénto. Namque hæc non otiose distincta reperimus, quia justítia vestit Ecclésiam, innocéntia grátiam subministrat.

[Responsory4]
R. O admirábilis Sindon, 
* In qua involutus est thesáurus noster,redémptio captivórum.
V. Gaudet totus mundus, qui redemptus est sánguine Dómini sui. 
R. In qua involutus est thesáurus noster,redémptio captivórum.

[Lectio5]
Vesti ergo et tu Dómini corpus glória sua, ut et ipse sis justus. Et si mórtuum credis, óperi tamen divinitátis própriæ plenitudine. Unge illud myrrha et alœ, ut bonus odor Christi sis. Bonum linteum misit Joseph ille vir justus, et fortásse illud quod Petrus vidit e cœlo ad se esse demissum, in quo erant génera quadrupedum, et ferarum, et volucrum ad similitúdinem Gentílium figurata. Mystico ígitur unguénto illo pistico consepelitur Ecclésia, quæ diversitatem populórum fídei suæ communióne sociavit.

[Responsory5]
R. Tulerunt túnicam Joseph fratres ejus, et in sánguine hœdi, quem occiderant, tinxerunt, mitténtes qui ferrent ad patrem, et dícerent:
* Hanc invenimus; vide num túnica fílii tui sit, an non? 
V. Quam cum agnovísset pater, ait: Túnica fílii mei est; fera péssima devorávit eum. 
R. Hanc invenimus; vide num túnica fílii tui sit, an non? 

[Lectio6]
Hunc Joseph justum Lucas dixit, Matthǽus divitem. Et m6rito dives hoc loco dícitur, ubi corpus suscipit Christi: suscipiendo enim divitem, nescivit fídei paupertátem. Dives est ergo qui justus est. Justus ígitur sindone involvit; Isrælita vero et diversos miscet virtútum odores, et alœs mittit quasi libras centum, hoc est, perfectæ fídei quantitatem. Et ligaverunt corpus Jesu juxta consuetúdinem specialem Judæórum: non litique nodis perfidiæ, sed fídei ligaturis; et posuérunt in horto, cui frequénter Ecclésia comparátur, quæ diversorum habet poma meritórum, floresque virtútum.

[Responsory6]
R. Christus passus est pro nobis, vobis relínquens exémplum, ut sequámini vestígia ejus:
* Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus. 
V. Qui cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non comminabatur.
R. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus. 
&Gloria
R. Qui peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus. 

[Lectio7]
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum.
!Marc 15:42-46
In illo témpore: Cum jam sero esset factum, (quia erat parascéve, quod est ante sabbatum) venit Joseph ab Arimathæa, nóbilis decurio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei. Et réliqua.
_
Homilía Venerábilis Bedæ Presbyteri
!In Fer. III. Palmarum 
Parascéve græce, latíne præparátio dícitur, quo nómine Judǽi, qui inter Græcos morabantur, sextam sábbati appellabant, eo quod in illa ea, quæ requiéi sábbati necessaria essent, præparare solerent; juxta hoc quod de manna quondam præcéptum est: Sexta autem die colligetis duplum. Quia ergo sexta die factus est homo, et tota est mundi creatúra perfécta; séptima autem conditor ab ópere suo requievit, unde et hanc, sabbatum, hoc est, réquiem vóluit appellári: recte Salvátor eádem sexta die crucifíxus humánæ restaurationis implévit arcánum; ideaque, cum accepísset acetum, dixit: Consummatum est; hoc est, sextæ diéi, quod pro mundi refectione suscepi, jam totum est opus expletum. Sábbato autem in sepulchro requiescens, resurrectiónis, quæ octáva die ventúra erat, exspectabat eventum.

[Responsory7]
R. Mercatus est Joseph sindonem mundam, ut involveret in ea corpus Dómini.
* Venit ergo, et tulit corpus ejus. 
V. Rogávit Pilátum Joseph ab Arimathæa, ut tolleret corpus Jesu. 
R. Venit ergo, et tulit corpus ejus. 

[Lectio8]
Venit, inquit, Joseph ab Arimathæa, nóbilis decurio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audacter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Magnæ quidem Joseph iste dignitátis ad sǽculum, sed majóris apud Deum mériti fuísse laudátur. Talem namque exsistere decebat eum, qui corpus Dómini sepelíret, qui et per justítiam meritórum tali ministério dignus esset, et per nobilitátem poténtiæ sæcularis facultátem posset obtinere ministrándi; non enim quilibet ignótus aut mediocris ad prǽsidem accedere, et crucifíxi corpus p6terat impetrare.

[Responsory8]
R. Hæc est sindon digníssima,
* In qua salútis auctor de cruce depósitus involvi dignátus est.
V. Ut nos consepúlti cum eo, veteris hóminis exuviis depositis, innocéntiæ sindone tegeremur.
R. In qua salútis auctor de cruce depósitus involvi dignátus est.
&Gloria
R. In qua salútis auctor de cruce depósitus involvi dignátus est.

[Ant Laudes]
@:Ant Vespera

[Capitulum Laudes]
!Is 63:1
v. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra?  Iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. Ego qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum.

[Hymnus Laudes]
Jesu, dulcis amor meus,
Ac si præsens sis, accedo:
Te complector cum afféctu,
Tuórum memor Vúlnerum.
_
O quam nudum hic te cerno,
Vulnerátum, et distentum,
Inquinatum, involutum
In hoc sacrato tégmine!
_
Salve Caput cruentatum
Spinis, cuius dulcis vultus
Immutávit suum florem,
Quem cæli tremit Curia.
_
Salve Latus Salvatóris,
Salve mitis apertura,
Super rosam rubicunda,
Medela salutifera.
_
Manus sanctæ vos avete,
Diris Clavis perforatæ.
Ne repéllas me, Salvátor,
De tuis sanctis Pédibus. 
Amen.

[Versum 2]
V. Dóminus regnávit, decórem índuit. 
R. Induit Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se virtúte.

[Ant 2]
Joseph nóbilis decurio, exspéctans et ipse regnum Dei, mercatus est sindonem, et deponens corpus Jesu, involvit illud in sindone.

[Lectio Prima]
!Is 63:5
v. Circumspexi, et non erat auxiliator: quæsívi, et non fuit qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliata est mihi.

[Responsory Breve Tertia]
R.br. Tuam sindonem * Veneramur Dómine. 
R. Tuam sindonem * Veneramur Dómine. 
V. Tuam recólimus passiónem.
R. Veneramur Dómine.
&Gloria
R. Tuam sindonem * Veneramur Dómine. 

[Versum Tertia]
@:Nocturn 2 Versum

[Capitulum Sexta]
!Is 63:2
v. Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestiménta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus, et de géntibus non est vir mecum.
$Deo gratias

[Responsory Breve Sexta]
R.br. Adoramus te Christe, * Et benedícimus tibi. 
R. Adoramus te Christe, * Et benedícimus tibi. 
V. Quia per crucem tuam redemísti mundum.
R. Et benedícimus tibi. 
&Gloria
R. Adoramus te Christe, * Et benedícimus tibi. 

[Versum Sexta]
@:Nocturn 3 Versum

[Capitulum Nona]
@:Lectio Prima
$Deo gratias

[Responsory Breve Nona]
R.br. Omnis terra adóret te, * Et psallat tibi. 
R. Omnis terra adóret te, * Et psallat tibi. 
V. Psalmum dicat nómini tuo Dómine.
R. Et psallat tibi. 
&Gloria
R. Omnis terra adóret te, * Et psallat tibi. 

[Versum Nona]
@:Versum 2

[Versum 3]
@:Versum 1

[Ant 3]
Homo quidam dives ab Arimathæa, nómine Joseph, accépto córpore Jesu, involvit illud in sindone munda.

[Introitus]
@Commune/Votiva/V6

[Lectio]
Léctio Isaíæ Prophétæ.
!Is 62:11; 63:1-7
Hæc dicit Dóminus Deus: Dícite fíliæ Sion: Ecce, Salvátor tuus venit: ecce, merces ejus cum eo. Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis véstibus de Bosra? Iste formósus in stola sua, grádiens in multitúdine fortitúdinis suæ. Ego, qui loquor justítiam, et propugnátor sum ad salvándum. Quare ergo rubrum est induméntum tuum, et vestiménta tua sicut calcántium in torculári? Tórcular calcávi solus, et de géntibus non est vir mecum: calcávi eos in furóre meo, et conculcávi eos in ira mea: et aspérsus est sanguis eórum super vestiménta mea, et ómnia induménta mea inquinávi. Dies enim ultiónis in corde meo, annus redemptiónis meæ venit. Circumspéxi, et non erat auxiliátor: quæsívi, et non fuit, qui adjuváret: et salvávit mihi bráchium meum, et indignátio mea ipsa auxiliáta est mihi. Et conculcávi pópulos in furóre meo, et inebriávi eos in indignatióne mea, et detráxi in terram virtútem eórum. Miseratiónum Dómini recordábor, laudem Dómini super ómnibus, quæ réddidit nobis Dóminus, Deus noster.

[Graduale]
@Commune/Votiva/V6

[GradualeP]
@Commune/Votiva/V6

[Tractus]
@Commune/Votiva/V6

[Evangelium]
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum
!Marc 15:42-46
In illo témpore: Cum jam sero esset factum (quia erat Parascéve, quod est ante sábbatum) venit Joseph ab Arimathǽa, nóbilis decúrio, qui et ipse erat exspéctans regnum Dei, et audácter introívit ad Pilátum, et pétiit corpus Jesu. Pilátus autem mirabátur, si jam obiísset Et, accersíto centurióne, interrogávit eum, si jam mórtuus esset. Et cum cognovísset a centurióne, donávit corpus Joseph. Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit sindóne, et pósuit eum in monuménto, quod erat excísum de petra, et advólvit lápidem ad óstium monuménti.

[Offertorium]
!Levit. 16:2 et 5.
Ingréssus Aaron tabernáculum, ut holocáustum offérret super altáre pro peccátis filiórum Israël, túnica línea indútus est. (Allelúja.)

[Secreta]
Accépta tibi, Dómine, sint hæc múnera: cui pro mundi salúte grata éxstitit Fílii tui pássio gloriósa:
$Qui tecum

[Communio]
!Marc 15:46
Joseph autem mercátus síndonem, et depónens eum invólvit sindóne. (Allelúja.)

[Postcommunio]
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: quǽsumus; ut, per temporálem Fílii tui mortem, quam mystéria veneránda testántur, vitam te nobis dedísse perpétuam confidámus.
$Per eundem
